SINUS

SINUS
SINUS
Veteribus quod inter brachia ad summum pectus intercipitur, dictum est i vide supra Gremium, unde et recessus littorum, in quos se mare insinuat, Sinus; et Sinum vestium vocavêre, quodcumque partem illam corporis regeret, Tunicae, Togae, Chlamydis. De Togae sinu, ut paulo plura addam, fiebat is ex Togae redundantia in rugas tam in summo, quam in imo, contracta: Unde rugas eas et plicas, tam quae superne a cervice cadentes, exsertô brachiô dextrô, colligebantur ad pectus, quam quae in ima ora sinistro brachio subductae contrahebantur, Veteres Sinum dixêre. Duplex videl. is fuit, alter Inserior, qui nempe ex lacinia Togae sinistrô brachiô formabatur, ita tamen ut ima ota infra ipsum caderet, qui decentissimus Quintiliano l. 11. c. 3. dicitur: memoratus Suetonio in Caesare, c. 82. Ut animadvertit undique se strictis pugionibus peti, Toga caput ob volvit, simul sinistrâ manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet. et Sueprior, qui ex lacinia superiori Togae fiebat, quae porrectô brachiô dextrô deiecta ad pectus et in rugas complicata, oblique sub dextro brachio ad laevum humerum ad instar balthei currebat. Et hic proprie Sinus, inter quem et tunicam, quâ parte sinistram pectoris partem cum humeto velabat, multa recondebantur. Plut. Romulo tradit, cum inter hominos apparere desiislet, creditum, a Patribus discerptum fuisse, in aede Vulcani, artusque laniatos εἰς τὸν κόλπον, intra Togae sinum conditos indeque elatos. Arma quoque eôdem occultata Sueton. Octavio c. 35. Cordus Cremutius scribit, ne admissum quidem tunc quemquam Senatorum, nisi solum et praetentatô sinu. Sic apud Livium l. 23. c. 8. Perolla Campanus Toga reiecta ab humero, latus succinctum gladtô nudat. Similiter apud Senecam de Clem. l. 1. c. 9. Iampugiones in sinu amicorum absconderat: apud Horat. l. 2. Serm. Sat. 3. v. 172. Ferre nuces sinulaxô etc. De inferiori vero Togae sinu, capiendus Livius quoque l. 21. c. 18. ubi de Legato Rom. Carhagini bellum indicente, Tum Romanus, inquit, sinu ex Toga factô. Hîc ait vobis bellum et pacem portamus: utrum placet sumite. Sub quam vocem haudminus ferociter, Daret utrum vellet, cum succlamatum esset, et quum is iterum sinu effusô bellum dare dixisset: accipere se omnes, responderunt. Quod nihil aliud fuit, quam Togae laciniam laevo brachio subductam, dextrâ manu expandere et velut gremium formare: τὸν κὁλπον ἐπεδείκνυσε ait Appianus. Sic, cum Romulus, apud Plutarchum rapiendarum Sabinarum hoc signum statuisset, ἐξανιςτάντα την` ἁλουργίδα πτυξαι καὶ περιβάλλεςθαι πάλιν, surgens ipse Togam purputeam in Sinum contraxit, ac rursus demisit sive explicavit. Utriusque Sinus componendi rationem docet Quintilian. lib. cit. inferiorem decentissimum fore tradens, si aliquanto supra imam Togam fuerit, i. e. si extrema pars Togae cum sinu non involvatur. sed soluta paulo infra rugas cadat: Superiorem vero, si nec strangulet, i. e. non ita cervicibus adstringatur, ut praefocet; nec fluat, i. e. nec nimis laxus sit, etc. Coeterum maior minorve Sinus erat, prout strictior laxiorque Toga. Et antiquissimis quidem Romanorum nulli plane fuêre, quod brachium Togâ continerent: Postquam vero brachium, angustis Togis et corpore adstrictis, exseri coepit, perquam illi breves; at aetate Augusti et deinceps laxis fusisque Togis maiores et fusiores Sinus, altiusque cadentes in usu esse coeperunt, ut in verterib. nummis apparet. Ut enim in nummo Aureln Divorum Fratrum Togae brevissimus cernitur, vix pectus excedens; sic in nummo T. Vespasiani ultra genua cadens, ut et in nummo Plautillae. Coeterum, quoties illae rugae arte cogerentur, et nodô constrictae, ut de Toga Hortensii tradit Macrob. contabularentur, eum Umbonem vocatum fuisle, discimus ex Tertulliano de Pallio: verum non semper umbonem arte coactum fuisse, docet Petsius, Sat. 5. v. 32. cum de communi Toga virili loquens ait:
----- ----- Totaque impune suburra,
Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo.
Qui quidem idem cum Sinu fuerit, cum nihil aliud esset quam fortuitae rugae, ad instar umbonis, protuberantes etc. Vide Octav. Fertarium de Re Vestiar. Parte I. l. 1. c. 6. et eius hac de re cum Ioh. Friderico Gronovio literariam concertationem, Partis eiusdem lib. eod. c. ultimo. Adde Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 5. ubi de Sinu Togae prolixe disputans, eum ab Umbone diversum utique fuisse, contendit. Sed et Sinus dicti sunt, annuli et nodi tortiles inflexi capilli, qui olim delicatioribus in usu. Ovid. l. 1. Amor. El. 14. v. 25.
Quam se praebuerant ferro patienter et igni,
Ut fieret torto nexilis orbe Sinus.
De quibus vide ubi de Capillo, item in voce Fulctus, Gradus etc. Ut de Sinus propria notione aliquid addam, anguem per Sinum ducendi, in Sabaziis sacris, Veter. ritus, memoratur Firmico de Errore profan. relig. Sebazium colentes Iovem anguem cum initiantur, per sinum ducunt. Auteum fuisse, Arnobius monet, qui et accuratius ritum describit l. 5. Ipsa, inquiens, sacra et riths initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen, testimonio esse poterunt veritati, in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratis et eximitur rursus ab infertoribus partibus. Unde ὀ διὰ κόλπουθεὸς, per sinum Deus, Clementi Alex. Protreptico, Σαβαζιων γοῦν μυςτηρίων ςθύμβολον τοῖς μυουμένοις ὁ διὰ κόλπου θεὸς. Δράκων δὲ ἐςτὶν οὗτος, διελκόμενος τȏυ κόλπου τȏυ τελουμένων.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • sinus — 1. (si nus ) s. m. 1°   En géométrie, le sinus d un arc ou d un angle est la perpendiculaire abaissée d une extrémité de l arc sur le diamètre qui passe par l autre extrémité. •   Il est indubitable, et en cela Descartes mérite un coup d… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Sinus — may refer to:In anatomy, where a sinus is a sac or cavity in any organ or tissue: *Sinus (anatomy), description of the general term *Anal sinuses, the furrows which separate the columns in the rectum *Paranasal sinuses, air cavities in the… …   Wikipedia

  • Sinus — Sm (eine trigonometrische Funktion) per. Wortschatz fach. (19. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus l. sinus Krümmung ; dieses übersetzt arab. ǧaib, das aber in der mathematischen Bedeutung auf ein anderes Wort zurückgeht (ai. jīvā Bogensehne ).… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Sinus — Si nus, n.; pl. L. {Sinus}, E. {Sinuses}. [L., a bent surface, a curve, the folds or bosom of a garment, etc., a bay. Cf. {Sine}, n.] 1. An opening; a hollow; a bending. [1913 Webster] 2. A bay of the sea; a recess in the shore. [1913 Webster] 3 …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Sinus — Si nus, n.; pl. L. {Sinus}, E. {Sinuses}. [L., a bent surface, a curve, the folds or bosom of a garment, etc., a bay. Cf. {Sine}, n.] 1. An opening; a hollow; a bending. [1913 Webster] 2. A bay of the sea; a recess in the shore. [1913 Webster] 3 …   The Collaborative International Dictionary of English

  • sinus — 1590s, abscess, sore, from M.L. sinus, from L. sinus bend, fold, curve. Meaning hollow curve or cavity in the body is attested from 1670s. Sinusitis inflammation of a sinus is recorded from 1896 …   Etymology dictionary

  • Sinus — eines Winkels φ ist in einem rechtwinkligen Dreieck, das den Winkel φ besitzt, das Verhältnis der gegenüberliegenden Kathete zur Hypotenuse. Die Sinusfunktion ist die Umkehrung des Integrals Dieselbe hat die Periode 2π, und… …   Lexikon der gesamten Technik

  • sinus — sínus m DEFINICIJA 1. anat. a. polukružna koštana šupljina prevučena sluznicom [paranazalni sinusi; upala sinusa] b. izbočenja ili proširenja šupljih organa c. (mn) vezivni kanali smješteni između dva lista tvrde moždine 2. mat. trigonometrijska… …   Hrvatski jezični portal

  • sinus — m. anat. Seno. Medical Dictionary. 2011 …   Diccionario médico

  • sinus — has the plural form sinuses. In Latin the plural is sinus, not sini …   Modern English usage

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”